LOGISTAE

LOGISTAE
LOGISTAE
apud Athenienses, magistratus erant, forte capti, decem numero, apud quos rationes gesti sui magistratûs referebant cum οἱ εν ἀρχῇ, intra 30. ab abdicato magistratu dies. Hos eo sdem cum τοῖς Ε᾿υθύνοις, fuisse, putat Auctor Etymologici, diverso ab iis statuit Aristot. Polit. l. 7. c. ult. cui tutius creditur. Non multum tamen diversum utrorumque munus fuisse, videtur. Utrique decem numero erant, sed, ut colligitur ex Polluce l. 8. c. 9. Logistae sorte, Euthyni iudicio, legebantur. Illi, velut novem Archontes erant: isti tamquam Archontum Paredri assidebant Logistis, itaque ubi iudicatum fuit, magistratus potestate decedentes aliquid publico debere Euthyni id ab iis exigebant: Εἰςτπράττουσι καὶ τοὺς ἔχοντας, i. e. τοὺς ὁφείλοντας τῇ πόλει, Poll. quare mirum non est, si utrisque ἐυθύνας adscribunt. Referebant porro suas ὑπεύθυνοι magistratûs rationes apud Logistas, hi cum Euthynis iudicabant: aliquando ad populum de iis referebant. Sed ab iis dabatur provocatio ad Iudices: Est quoque, cum Iudicibus traderent iudicandum, si nempe περὶ ἀδικημάτων, i. e. de iniuriis moveretur controversia: nam si tantum περὶ χρημάτων, h. e. de pecuniis agebatur, apud Logistas disceptatum est. Accusabat autem et nomina apud eos deferebat τῶν ὑπευθύνων, cui lubebat: Unde solen nis illa prae conii formula, quando magistratus ὑπεύθυνοι suas referebant rationes: τίς βούλεθαι κατηγορεῖν; cui accusare lubet? apud Aeschin. c. Ctesiph. Oportebatque per dies 30. magistratus munere suo decedentes sistere se certis mensis diebus in designatis locis, ubi praesto essent ad refutandas controversias, quae illis ab accusatoribus apud Logistas movebantur, Ulpian. ad Midianam. Quod si quis se non stitisset, cum accusatorem haberet, ab Apparitore in ius vocabatur ad Senatum Quigentorum, a quibus, si vadimonium desereret, capite minutus notabatur in famiâ, teste Demosthene in Mid. Quomodo vero referendae essent rationes, praescripsit Lex: Ε᾿γτραφεῖν, ὅτι ἔλαβον τοῦτο τῶ τῆς πόλεως, τοῦτο ἀνήλωσα. καὶ ὅτε ἔλαβον οὐδεν τῶ τῆς πόλεως, οὔτ᾿ ἀνῆλωσα, Rationes Ita referunto: Hoc de publico accepi: hoc expendi: vel nihil de publico accepi, nihil expendi. si quis autem nollet suas referre rationes, impingebatur illi ἀλογίου dica: Quique rationes suas nondum retulisset magistratus, suroum nihil bonorum in sua potestate habebat; hinc nec Diis consecrare quidquam aut appendere, nectestamento dare legare; nec in aliam adoptione familiam transire poterat. Idem nec peregre proficiscendi, nec alium geren di magistratum potestatem habebat: Sed nec licebat talem coronâ donare. Unde lex, Α᾿ρχὴν ὑπεύθυνον μὴ ςτεφανοῦν,
magistratus, priusquamrationes retulerit, coronâ ne donator. Vide Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 3. tit. de magistratibus: et supra Forum, ubi alia voce, notio. In vet. inser. Logista civitatis splendidissimae Nicomediens. Curator est et Pater Reip. de qua dignitate vide Iac. Cuiac. ad tit. de Excusat l. 15. adl. 30. de Decur. et ad l. 4. c. de Tabular. l. 10.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • EUTHYNI — Graece Εὔθυνοι, in Atheniensium Rep. Magistratus erant, quos cum Logistis, (apud quos rationes gesti sui Magistratus referebant οἱ εν ἀρχῇ, intra 30. ab abdicato Magistratu dies) eosdem facit Auctor Etymologici; sed aliud docet Philosophus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Dikastes — Dicast redirects here. For the process of casting dies with molten metal, see die casting. Dikastes (Greek: δικαστής, pl. δικασταί) was a legal office in ancient Greece that signified, in the broadest sense, a judge or juror, but more… …   Wikipedia

  • OPSONOMI — Graece Ο᾿ψονόμοι, olim in Rep. Atheniensi, dicti erant duo sive tres, qui e Senatu eligebantur, ut Fori piscarii haberent curam, darentque operam, ut Leges Piscariis latae observarentur. Eorum meminit Sophilus apud Athenaeum l. 6. τὸ δὲ ἔθος… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • QUINGENTI — Graece Πεντακόσιοι, Senatus Atheniensis. Postquam enim Solon constituisset, ut quotannis summae praeesset Rei public. Quadringentorum Senatus, auctô deinde, sive in ordinem redactô Tribuum, quae decem fuêre (cum antiquitus quatuor solum essent)… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”